[ Pobierz całość w formacie PDF ] .Caeditur insidiis celebrans sollemne Lyaei;Invidiam virtus dat sibi et illa necem.Et caute et timide genio servite, potentes!Exitio multis lux genialis erat.Hac Cyrus interiit, Macedo interiitque Philippus,Hac est Argolicis Troia cremata rogis.VENCESLAUS BOHEMUSAd Venceslai usque dies, Auguste, BohemiScortea Sauromatis tota moneta fuit.Nummus erat pellis detracta animantibus illis,Quas aspergillos patria nostra vocat.Hoc ego dum cuidam narro, qui strangulat amploArcas argento semper egenus, ait:Ergo putrescebant tunc nummi, o dura priorumTempora, tunc nasci res miseranda fuit!Gratia magna Deo, quod homo sum natus in istaSaecula, cum pelles non nisi sutor habet.77Quod si quando Deus mala vult saecla illa reverti,Timc ego tunc, Superi, milvius esse precor.LADISLAUS III CUBITALISCorpore parvus eram, cubito vix altior uno,Sed tamen in parvo corpore magnus eram.Non ego Prussorumque Bohemorumque cruoremIactabo cladem nec, Gedimine, tuam.Fortunam vici, cum qua mihi bella fuerunt,Ut Niger e terris triste volarat iter.Ter cecidi regno; per te, Rhamnusia, semperPost lapsum erexi maius ad arma caput.Corde viris opus est magno, non corpore; magnumQui stravit Goliam, nonne pusillus erat?Ingentem parvus Polyphemum vicit Ulysses;Sed tamen ille hominem, tam grave numen ego.CASIMIRUS III MAGNUSNil hoc splendidius, nil magnificentius uno est,Quodcumque illius respiciatur opus.Legibus armavit patriam placidumque sub illoLibertas ad nos protulit alma caput.Oppida tot cinxit muris, quot paene per omne78Hoc regnum muris oppida cincta vides.Tres simul hospitio excepit cum Caesare reges,Cum tibi dat neptem, Carole quarte, suam.Rex ingens opibus, bello, pietate.Quid illum,Quid premis infami, Cypria sola, nota?Hunc dici Magnum est iniuria magna, Poloni,Iure suum nomen Maximus esse potest.LUDOVICUS HUNGARUSNon quia vir fuerit nequam Ludovicus et ultroCrudelis, nostras non bene rexit opes,Sed quia, Pannoniae dum plus amat arva paternae,Linquebat saevis istud ovile lupis.Qui novit, quid agant famuli, si longius absit(Praesertim fuerit qui minus asper) erus,Hic videt aerumnas, quas multa absentia veriPastoris nostrum tunc cumulabat avis.Illo rege quidem leges crevere, sed illoRege tamen robur non habuere suum.Lex nisi tutores habeat contra arma potentum,Est quod araneolus sub trabe nectit opus.79IAGELLO SEU VLADISLAUS IVHic gentilis erat Litavus de stirpe Iagello,Vir bonus et tantas inter honestus opes.Mox est caelesti princeps baptismate tinctus,Quem subito est dominum gens imitata suum.Hinc dotale capit pulchra cum coniuge regnumEt tribuit Litavis signa Polona suis.Rege sub hoc memorem suscepit Prussia cladem,Saepius et rigidus concidit ense Getes.Quam multa in regno struxit delubra Polono,Monstrat gymnasium sat puto, Croca, tuum.Et linquens gnatos ex iusta coniuge natosLucida fulgentis scandit ad astra poli.VLADISLAUS QUINTUSVladislae, tibi regale Polonia sceptrumContulit ob proprii splendida facta patris.Hinc quoqne et Hungaricus defert diadema senatusEt quae sunt lati iugera multa soli.Egregia vero tu praeditus indole regnasAc regis imperio subdita regna tuo.Nec piguit Macedum fines vastare remotos,Nominis ut fieret gloria nota tui,Donec inire petit tecum trux foedera Turca,Quod facis; at Latius frangere Papa iubet.80Cui tu dum pares, te ad Varnam Marte paludemFudit Amurathos et tua castra capit.CASIMIRUS QUARTUSPost fratrem Casimirus adest, quem Turca peremit,Sarmaticas iustus qui regit ultor opes,Eripit et captas Marianis fratribus urbesAethera terribili discutiente modo.Hoc duce Sacrifici magnas sensere repulsas,Hic ubi Castaliam Vistula volvit aquam.Hinc repetit Mariae non vi, sed munere castrum,Prussiaci quod tunc incoluere duces,Hunc quoque Choinitium, multis licet inde peremptis,Sensit et illius quae dicionis erant.Ducentem reliquae felicia tempora vitaeFata gravem nobis eripuere ducem.IOANNES ALBERTUSDucis, Ioannes Alberte binominis, agmenSarmaticum matre id perficiente tua,Ingtaurasque novo, sed frustra, Marte tumultumUlturus patrui funera maesta tui.Nam Dacus variat, primo quod dixerat ore,81Te contra Turcam velle iuvare ferum.Instruit horrendos te contra perfidus hostesEt fudit populos Marte iuvante tuos.Unde nemus nostris patulae memorabile fagi,Dum sol sidereo tramite currit, erit.Sic igitur multis non faustis obrutus actis;Te rapuit iuvenem Parca severa ducem.ALEXANDERMulta laborati hoc recinunt de rege libelli,Quam duri promptus Martis ad arma fuit
[ Pobierz całość w formacie PDF ]
zanotowane.pldoc.pisz.plpdf.pisz.plhanula1950.keep.pl
|