[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.Cum placuerit fieri, toto illumpectore admitte: tam audaciter cum illo loquere quam tecum.Tu quidem ita vive, ut nihil tibicommittas, nisi quod committere etiam inimico tuo possis.Sed quia interveniunt quaedam,quae consuetudo fecit arcana, cum amico omnes curas, omnes cogitationes tuas misce.Fide-lem si putaveris, facies.I 4 " 2 3Et hoc quidem peior res est, quod auctoritatem habemus senum, vitia puerorum, nec puero-rum tantum sed infantum: illi levia, hi falsa formidant, nos utraque.Profice modo: intellegesquaedam ideo minus timenda, quia multum metus afferunt.Nullum malum est magnum, quodextremum est.Mors ad te venit: timenda erat, si tecum esse posset; sed necesse est aut nonperveniat, aut transeat.I 4 " 4 6Nulli potest secura vita contingere, qui de producenda nimis cogitat, qui inter magna bonamultos consules numerat.Hoc cotidie meditare, ut possis aequo animo vitam relinquere, quammulti sic complectuntur et tenent, quomodo qui aqua torrente rapiuntur, spinas et aspera.Ple-rique inter mortis metum et vitae tormenta miseri fluctuantur et vivere nolunt, mori nesciunt.126 Fac itaque tibi iucundam vitam omnem pro illa sollicitudinem deponendo.Nullum bonumadiuvat habentem, nisi ad cuius amissionem praeparatus est animus; nullius autem rei facilioramissio est, quam quae desiderari amis non potest.I 6 " 4Nec me ulla res delecrabit, licet sit eximia et salutaris, quam mihi uni sciturus sum.Si cumhac exceptione detur sapientia, ut illam inclusam teneam nec enuntiem, reiciam.Nullius bonisine socio iucunda possessio est.I 6 " 5In rem praesentem venias oportet, primum, quia homines amplius oculis quam auribus cre-dunt; deinde, quia longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla.I 7 " 8.Neve similis malis fias, quia multi sunt, neve inimicus multis, quia dissimiles sunt.Rece-de in te ipsum, quantum potes.Cum his versare, qui te meliorem facturi sunt.Illos admitte,quos tu potes facere meliores.Mutuo ista fiunt, et homines, dum docent, discunt.I 8 " 3 4.Vitate, quaecumque vulgo placent, quae casus attribuit.Ad omne forruitum bonum su-spiciosi pavidique subsistite: et fera et piscis spe aliqua oblectante decipitur.Munera ista for-tunae putatis? Insidiae sunt.Quisquis vestrum tutam agere vitam volet, quantum plurimumpotest, ista viscata beneficia devitet, in quibus hoc quoque miserrimi fallimur: habere nos pu-tamus, haeremus.In praecipitia cursus iste deducit.Huius eminentis vitae exitus cadere est.I 8 " 5.Scitote tam bene hominem culmo quani auro tegi.Contemnite omnia, quae supervacuuslabor velut ornamentum ac decus ponit.Cogitate nihil praeter animum esse mirabile, cui ma-gno nihil magnum est.I 9 " 8 10Qui se spectat et propter hoc ad amicitiam venit, male cogitat.Quemadmodum coepit, sicdesinet: paravit amicum adversum vincla laturum opem: cum primum crepuerit catena, disce-det.Hae sunt amicitiae, quas temporarias populus appellat: qui utilitatis causa assumptus est,tam diu placebit, quam diu utilis fuerit.Hac re florentes amicorum turba circumsedet: circaeversos solitudo est, et inde amici fugiunt, ubi probantur.Hac re ista tot nefaria exempla suntaliorum metu relinquentium, aliorum metu prodentium.Necesse est initia inter se et exituscongruant.Qui amicus esse coepit, quia expedit, et desinet, quia expedit.Placebit aliquodpretium contra amicitiam, si ullum in illa placet praeter ipsam.In quid amicum paro? Ut ha-beam pro quo mori possim, ut habeam quem in exilium sequar, cuius me morti et opponam etimpendam.I 9 " 12Detrahit amicitiae maiestatem suam, qui illam parat ad bonos casus.127 I 10 " 5.Sic vive cum hominibus, ramquam deus videat; sic loquere cum deo, tamquam hominesaudiant.I 12 " 4 5Gratissima; sunt poma, cum fugiunt; pueritiae maximus in exitu decor est; deditos vinopotio extrema delectat, illa quae mergit, quae ebrietati summam manum imponit.Quod in seiucundissimum omnis voluptas habet, in finem sui differt.Iucundissima est aetas devexa iam,non tamen praeceps.Et illam quoque in extrema tegula stantem iudico habere suas voluptates.Aut hoc ipsum succedit in locum voluptatium, nullis egere.Quam dulce est cupiditates fati-gasse ac reliquisse!I 12 " 6.Nemo tam senex est, ur improbe unum diem speret.Unus autem dies gradus vitae est.I 12 " 9Crastinum si adiecerit deus, laeti recipiamus.Ille beatissimus est et securus sui possessor,qui crastinum sine sollicitudine exspectat.Quisquis dixit:  vixi , cotidie ad lucrum surgit [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • hanula1950.keep.pl