[ Pobierz całość w formacie PDF ] .Etsi emmiure optimo omnes ad publicas accusationes admittendi sunt, quod crimen et iniuria ad omnespertineat, tamen quia et nomen accusatoris sustinere graue sit et officio fungi multo grauius,minore inuidia laborabunt, quibus haec persona a republica erit imposita.Idem de defensori-bus sentiendum, ut constituantur qui reorum causas tueantur.Qui reus non est earum faculta-tum, ut soluere possit aduocato, qui se tueatur, huic respublica curet eiusmodi patronum suosumptu, ne quis ob inopiam uel sua imperitia, uel ludicis errore, minus iuste condemnetur.Curent autem tam accusatores quam defensores, ut se strenuos gerant muneribus suis exequ-endis.Tam enim interest reipublicae sontes puniri, quam insontes absolui.Sola accusantemniti ueritate honestum est, conuiciis autem et maledictis indulgere turpe et inhumanum.Ro-mae quidem honorificum sibi putabant uiri principes, tam accusare ciues noxios, quam de-fendere innoxios.Et certe magnificum est in primis omnibusque tum priuatis, tum qui inmagistratibus sunt, gloriosum eum, a quo nulla priuatim iniuria laesus sis, accusare, eumetiam defendere, a quo commodi nihil expectes, sed solius reipublicae causa illum adducerein iudicium, hunc periculo liberare.Itaque M.Cice: Verrem accusauit; defendit Sestium,Muraenam et alios permultos.Idem fecisse C.Iulium Caesarem, illum Romanae monarchiaeprimum conditorem, Cicero testatur.Cato iunior tribunus plebis, cum iureiurando professus43esset se ei quiccunque largitione adipisceretur magistratum diem dicturum esse, accusauit L.Muraenam consulem designatum ambitus, quod per largitionem obtinuisset.Sed Muraena M.Cicerone defendente absolutus, tantum abest ut se inimicum Catoni praeberet, ut et in consu-latu omnia ex eius sententia gereret et in reliqua uita illum[ obseruaret.Vidit nimirum Mura-ena Catonem non animo inimico, sed reipublicae studioso ad accusandum descendisse.Ita-que uir bonus eiusque, cuius accusabatur, criminis minime sibi conscius, nihil de beneuolen-tia in Catonem sua remisit, sed magis etiam se; illi debere prae se tullt, quod reipublicae cau-sa contra omnes, qui eam laesisse putarentur, acernme pugnaret.3.Nec incommodum esset si, quemadmodum Romae olim et in Graecis rebuspublicis, apudnos quoque censores uel nomophylaces constituerentur, quorum munus esset, non tantummutas legum litteras obseruare, sed corruptoribus contrauenire uimque et dignitatem earumtueri ac eis ita consulere, ne aut desuetudine abrogentur, aut temeritate et audacia alicuiusuiolentur.Ad haec etiam facta hommum, quod in primo libro tradidimus, notare ad legesquereuocare atque accusatores, quid facto opus esset, admonere; ita inuidia inter multos partitamagis tolerabilis foret.4.Si leges ea breuitate et perspicuitate conscriberentur, ut facile disci et a quouis intelligipossent, certe illud quoque fieret, ut multi causas suas iudici exponerent neque necesse habe-reirt causidicorum opera uti, qui profecto suis fucis causas saepe intricatiores reddunt et inmultos annos extrahunt.Sic enim ex fortunis clientum suorum ditescere didicerunt.Itaqueinterest reipublicae iuratos causidicos habere, atque precia constitui, ultra quae nihila clienteillis petere liceat.44CAPUT XIXExecutores sententiae a iudice latae; et hic de carnifice Recte illud constitutum est, ut de quoa iudicibus sententia lata est, id alii magistratus exequantur.Quo enim minus laborabunt exinuidia ii, qui res ab aliis iudicatas, perficient, eo facilius exequutionibus fines imponentur.Nescio, an carnificum hic mentio sit facienda, nam et illi ministri iudicum sunt, quorum im-perata exequuntur et nisi illi essent, iudices sententiam suam, ne inanis esset, exequi oporte-ret.Quod si magistratus in hunc usum gladium gestat, ut nocentes puniat, certe qui carnifici aiudice porrigitur gladius, is magistratus esse putandus est.Non igitur propter eam functionemex coetibus aut ecclesia eiiciendus est.Finge enim omnes seu infamia, seu sacrorum interdic-tione deterritos carnificum munus fugere, quis tandem facinorosos uel suspendet, uel detrun-cabit, uel aliis suppliciis afficiet? An ipse iudex? An nemo hominum? Omnino ut ne sceleraimpunita essent, oporteret publice carnificem constitui.Non igiitur munus eius abominandumneque ipse fama, consuetudine hominum aut sacris expers esse debet.Hoc dicendum eratpropter peruersa (ut ego puto) quorundam iudicia, qui non tantum societate ciuili, sed sacriscoetibus et mysteriis a Deo institutis carnifices prohibendos putent, non aliam ob causam, nisi,quia iudicum imperata faciant.45CAPUT XXPoenae exigendae a condemnatisCogatur autem omnes, qui condemnati sunt, iudicatum facere seu poena luenda sit capite, seupecunia, seu quouis modo alio.Nihil enim perniciosius est reipublicae, quam cum quidampotentes poenas reipublicae non pendunt.Video etiam illud multis placere, ut ne quid mulc-tarum uel ad iudicem, uel ad accusatorem perueniat, sed uel ad partem laesam, uel ad rempu-blicam.Sic enim nec accusatores intendere alicui actionem, nec iudices aliquem condemnaresuorum commodorum causa uidebuntur.Poenam reipublicae debitam nemini remittere fas sit,nec regi, nec ulli magistratuum, multo minus hominibus priuatis
[ Pobierz całość w formacie PDF ]
zanotowane.pldoc.pisz.plpdf.pisz.plhanula1950.keep.pl
|